- LAZARI
- LAZARIin Statutis Hosp. S. Iul. in Anglia, Lazaros congregavit, ad eorumque sustentationem, alibique passim, apud recentioris aevi Scriptores; dicti sunt Leprosi, Gall. Ladres, quod eorum domusf. aedes sacra, extra muros Hierosolymitanae urbis, sancto Lazaro dicata esset. Horum olim sollicitam gessisse curam Episcopos, arguunt concilia varia, Aurelianense vide can. 21. et Lugdunense III. can. 6. inprimis. Exstatque Ildefonsi Toletani, quem sui pro Sancto habent Carmen, in Xenodochium, a parentibus eius conditum, ita sonans:Livua cum Stephano genitrix: sed avunculus illumCompulit Eugenius Praesul ad hospitium.Lazarus hoc mendicus habet, sub moenibus Urbis,Quâ via Complutum cursibus apta patet.apud C. du Fresne. Vide infra, ubi de Leprosis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.